monumenta.ch > Isidorus > B > 50 > sectio 24 > sluMscr.Dresd.App.1092.247 > Q > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 19 > sluMscr.Dresd.App.1092.243 > bculMs.403.83r > sectio 22 > sectio > cb125.133v > bavPal.lat.1669.90 > E > sectio 42 > cb125.139v > sectio 28 > sectio 8 > Psalmi, 90 > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 50
Septuagesimo septimo: Et narrabunt filiis suis . Pro quo in Graeco habet, ἀπαγγελοῦσιν, quod est, annuntiabunt. Sed sciendum, quod in Hebraeo IASAPHPHERU, scriptum est: quod Aquila, et Symmachus, narrabunt, transtulerunt. In eodem: Et occidit pingues eorum . Sic habet et in Haebreo, hoc est BAMASMNEHEM, quod Aquila interpretatus est, ἐν λιπαροῖς αὐτῶν: Symmachus, τοὺς λιπαρωτέρους αὐτῶν: Septuaginta, et Theodotion, et Quinta, ἐν τοῖς πίοσιν αὑτῶν. Quod quidam non intelligentes, pro πίοσιν, putaverunt scriptum πλείοσιν. In eodem: Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei . Et in Hebraeo ita scriptum est ICHAZBULO, et omnes voce simili transtulerunt, ἐψεύσαντο αὐτῷ, id est, mentiti sunt ei. Quis autem voluerit pro ei, ponere eum, et vitiare exemplaria, non est mei iudicii. Id eodem: Et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos . Dicitis quod eos in Graeco non habeat, quod et verum est; sed nos, ne sententia pendeat, Latinum sermonem sua proprietate complevimus. Si quis autem putat, διαφθερεῖ, non perditionem sonare, sed corruptionem, recordetur illius tituli, in quo scribitur, εἰς τὸ τέλος μὴ διαφθέιρῃς, hoc est, in finem ne disperdas, et non ut plerique κακοζήλως interpretantur, ne corrumpas. In eodem: Et induxit eos in montem sanctificationis suae: montem, quem acquisivii dextera eius . Pro quo apud Septuaginta legitur, ὄρος τοῦτο ἐκτήσατο δεξιά αὐτοῦ: et non ut vos putatis, ἐκτήσατο, hoc est, quem acquisivit dextera eius. Melius ergo secundum Hebraicam proprietatem interpretatus est Symmachus: montem, quem acquisivit dextera eius. In eodem: Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum . Scio quod, pactum, non habeat in Hebraeo; sed quando omnes voce simili transtulerunt, ἠσυνθέτησαν, et apud Graecos συνθήκη pactum dicitur, ex uno verbo significatur: non servaverunt pactum; licet Septuaginta ἠθέτησαν posuerint. In eodem: In terra, quam fundavit in saecula . Pro quo scriptum invenisse vos dicitis: In terra fundavit eum in saecula. In Hebraeo ita scriptum est ut vertit et Symmachus, ῶς τὴν γῆν ἣν ἐθεμελίωσεν εἰς τὸν αἰῶνα. Si autem non de terra dicitur, quod fundata sit, sed de alia re, quae fundata videatur in terra, probent ex prioribus et sequentibus, quis sensus sit ut nescio quid, quod non dicitur, fundatum videatur in terra. Sin autem Sanctificium in terra fundatum putant, debuit scribi: in terra fundavit illud in saecula. In eodem: Et in intellectibus manuum suarum deduxit eos . Non habet, ἐν τῆ συνέσει, ut scribitis, numero singulari, sed ἐν ταῖς συνέσεσιν, quod intelligentias sonat, sicut habetur et in Hebraeo BATHABUNOTH quod est, in intellectibus.